Traditus est Paulus Julio centurioni, ut praetaxatum est. Et dedit Dominus gratiam Paulo in oculis ejus, ut humane tractaret eum, nec prohiberet amicos ejus in civitatibus, per quas transibat, ei ministrare. Prosequitur ergo Lucas de progressu itineris. Ascendentes, inquit, navem Adrumetinam, incepimus navigare circa Asiae loca. Quidam syllabicando, volunt distinguere, ad Rumentinam, ut dicatur secundum eos, navis ad Rumentinam, scilicet Romam, tendens, sed melius a nomine civitatis dicitur Adrumetina. Adrumetis enim est civitas Africae. Postea enumerat Lucas civitates per quas transibant, quas non est necesse enumerare, nisi in quibus aliqua gesta sunt non praetermittenda. Inter caetera venerant Listram, ubi habuit Paulus plures amicos, qui ministraverunt ei. Ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam, ut dicit Lucas, de navi scilicet quam prius ascenderamus, nos transtulit in illam. Et cum multis diebus navigavimus lente, vento scilicet ire liberius prohibente, tandem adnavigavimus Cretae, et inde vix devenimus in locum qui dicitur Boni portus, et ibi multo tempore fuimus, non ausi ingredi mare, cum non esset apta navigatio, eo quod jejunium praeterisset, id est fames magna in navigio, ad navigandum reddens nautas infirmiores. Vel de jejunio septimi mensis intelligi potest, quod est inter diem Propitiationis, et Scaenopegiae, scilicet inter X diem Septembris et XV, et sic probat non esse tutam navigationem, quia jam erat septimus mensis, qui inferius est hieme secundum Hebraeos, qui Aprilem primum computant. In hieme autem non est tutum navigare. Vel potest intelligi de jejunio instituto in memoriam mortis Godoliae, quod fit in fine Septembris. Vel de jejunio decimi mensis, quod scilicet fiebat in Januario, quod constituerunt auditis rumoribus de constructione templi in Babylone. Cum autem molestum esset centurioni, et aliis, quod non possent navigare, consolabatur eos Paulus, dicens: Viri, video, forte ex signis tempestatis, vel in spiritu prophetico, quia non sine multo damno, non solum oneris et navis, sed etiam animarum vestrarum, potestis navigare. Centurio autem magis credidit nauclero, sive naviculario, quam Paulo, scilicet domino navis. Nauclerus enim dicitur, in cujus sortem cedit dominium navis. Cleros enim sors dicitur. Hoc autem compulit centurionem, magis credere nauclero, quam Paulo, quia portus, in quo erant non erat idoneus ad hiemandum, et ideo consulebant omnes inde navigare, si quo modo possent ad alium portum pervenire, qui magis esset idoneus ad hiemandum. Et contra consilium Pauli, aspirante austro, ad portum propositum anhelantes, intraverunt mare. Et cum aliquantulum processissent, insurgens ventus typhonicus, irruit contra navem, qui dicebatur euro-aquilo. Dicitur autem ventus typhonicus, quasi inflans mare, et faciens intumescere. Typhos enim interpretatur inflatio. Et cum arrepta esset navis, et non posset conari contra ventum, cessante remigio, ferebamur in incertum, decurrentes ad insulam quamdam, quae dicitur Cauda, et vix potuimus obtinere scapham de navi in mare depositam in adjutorium navis, quia impetu fluctuum fere rupta est. Scapha dicitur levis navicula, de una tantum arbore concavata. Vel dicitur modica navis viminea, crudo corio tecta cujusmodi utuntur piratae. Et dicitur a scaphon, quod interpretatur speculum, quia hujusmodi navibus utuntur piratae ad speculandum et explorandum, et deferuntur hujusmodi naviculae in navibus et imminente naufragio deponuntur in mare ad subveniendum navi, quia his navis accingitur, et in procinctu tempestatis armatur. Cum autem sic tempestate valida jactarentur, sequenti die fecerunt jactum, id est ejectionem utensilium de navi.